Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et idcirco non omnium seniorum, quorum capita canities tegit quosque uitae longaeuitas sola commendat, nobis sunt sectanda uestigia seu traditiones ac monita suscipienda, sed eorum, quos laudabiliter uitam suam ac probatissime conperimus in iuuentute signasse nec praesumptionibus propriis, sed maiorum traditionibus institutos. sunt enim nonnulli, quorum etiam, quod est lugubrius, maior est multitudo, qui in tepore sto quem ab adulescentia conceperunt atque ignauia senescentes auctoritatem sibi non maturitate morum, sed annorum numerosi- tate conquirunt.
de quibus exprobratio illa domini proprie satis dirigitur per prophetam: et comederunt alieni robur eius, et ipse nesciuit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoranit. hos, inquam, in exemplum iunioribus non uitae probitas nec ulla propositi huius laudabilis atque imitanda districtio, sed annositas sola prouexit. quorum canitiem callidissimus inimicus ad deceptionem iuniorum in praeiudicata auctoritate proponens etiam illos, qui ad uiam perfectionis uel suis uel aliorum potuerunt monitis incitari, subuertere ae decipere exemplis eorum fraudulenta subtilitate festinat, uel in teporem eos scilicet nonum uel in letalem desperationem doctrinis eorum institutisque perducens.