Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quamobrem de bono discretionis eiusque uirtute dicturi, in quam sermo nocturnae conlationis ingressus finem nostrae disputationi dedit, congruum credimus excellentiam eius patrum primo consignare sententiis, ut cum patuerit quid de illa senserint uel pronuntiauerint maiores nostri, tum prolatis tam antiquis quam recentibus ruinis et casibus diuersorum, qui pro eo quod minus eam fuerant adsecuti pernicioso deiecti sunt lapsu, in quantum possumus utilitates eius et commoda retractemus: quibus discussis quemadmodum expetere eam atque excolere debeamus efficacius instruamur, considerantes meriti eius et gratiae dignitatem.
est enim non mediocris quaedam uirtus nec quae humana passim ualeat industria conprehendi, nisi diuina fuerit largitate conlata, siquidem inter nobilissima spiritus sancti dona hanc quoque ita legamus ab apostolo numerari: alii datur perspiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, et post pauca: alii discretio spirituum. deinde conpleto omni catalogo spiritalium charismatum suMit: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens unicuique prout uult. [*]( 6 Prov. 23, 1-2 (LXX) 23 I Cor. 12, &-9 26 1. c. 10 28 1. c. 11 ) [*]( 1 mallueram Dl 2 proficisse DX 6 cęnare W 11 disputatione D* 12 pa.rum (t eras.) D 15 perniciosa D 16 ntilitatis W 18 adque W efficatius DW instruamus W 22 legamus W: legimus DXfJ 27 cataligo D\' catalago D*X carism. X 28 subdidit omia (dit omia in ras.) D )