Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Sed hoc μεϱιϰὴ, id est non integra et in omnibus consummata perfectio, sed pars perfectionis est. rara est ergo et paucissimis dono dei concessa perfectio. is enim uere et non ex parte perfectus est, qui et in heremo squalorem solitudinis et in coenobio infirmitatem fratrum aequali magnanimitate sustentat. et ideo in utraque professione per omnia consummatum inuenire difficile est, quia nec anachoreta ἀϰτημοσύνην, id est contemptum ac priuationem materialium rerum, nec coenobiota theoreticam ad integrum potest adsequi puritatem, licet utrumque perfecte abbatem Moysen atque Pafnutium duosque Macarios nouerimus possedisse.