Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

finis quidem coenobiotae est omnes suas mortificare et crucifigere uoluntates ac secundum euangelicae perfectionis salutare mandatum nihil de crastino cogitare. quam perfectionem prorsus a nemine nisi a coenobiota inpleri posse certissimum est. quem uirum Esaias propheta describens ita beatificat atque conlaudat: si auerteris a sabbato pedem tuum, facere uoluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaueris eum dum non facis uias tuas, et non inuenitur uoluntas tua, ut loquaris sermonem: tunc delectaberis super dominum, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te hereditate Iacob patris tui. os enim domini locutum est.

heremitae uero perfectio est exutam mentem a cunctis habere terrenis eamque, quantum humana inbecillitas ualet, sic unire [*]( 16 cf. Mt. 6, 34 19 Esai. 58, 13—14 ) [*]( 2 reppereri F1 utraque BFO 3 dixerim om. R 6 ei his BFOR: de his Kv 7 facultati] uolumtati 0 8 adque R 9 uelud Bl uel 0 10 conditionem BIK a] hac 0 ac R* 14 coenobitae BaR\' chenobite 0 17 coenobita BF\'R\' chenobiotam 0 18 profeta B diflcribens K 19 adqae R 22 inuenietur B\'0 ut non Kl 24 ereditatem 0 25 loquutum F locatum est hgc K 26 herimitae R 27 in- (im-)bicillitas R1К1 ualet sic BFO: sinit RKv uenire B )

543
cum Christo. quem uirum Hieremias propheta describens beatus, inquit, uir qui tulit iugum ab adulescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia leuauit super se. Psalmista quoque: similis factus sum pellicauo solitudinis. uigilaui, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. ad hunc igitur finem, quem uniuscuiusque professionis esse praediximus, nisi eorum uterque peruenerit, frustra et ille coenobii et iste anachoreseos expetit disciplinam: neuter enim uirtutem suae professionis Inpleuit.

Sed hoc μεϱιϰὴ, id est non integra et in omnibus consummata perfectio, sed pars perfectionis est. rara est ergo et paucissimis dono dei concessa perfectio. is enim uere et non ex parte perfectus est, qui et in heremo squalorem solitudinis et in coenobio infirmitatem fratrum aequali magnanimitate sustentat. et ideo in utraque professione per omnia consummatum inuenire difficile est, quia nec anachoreta ἀϰτημοσύνην, id est contemptum ac priuationem materialium rerum, nec coenobiota theoreticam ad integrum potest adsequi puritatem, licet utrumque perfecte abbatem Moysen atque Pafnutium duosque Macarios nouerimus possedisse.

et ita erant in utraque professione perfecti et, cum ultra omnes heremi accolas secedentes insatiabiliter secreto solitudinis pascerentur quantumque in ipsis erat nequaquam inquirerent [*]( 2 Thren. 3, 27-28 4 Pa. 101, 7-8 ) [*]( 1 iheremias 0 profeta B discribens B1R2K 2 inquid FORK1 aduliscentia BFK1 adolesc. RK* 3 lebabit 0 leuabit R 4 pelicano R2K1 6 parser B 8 et ante ille om. BFO expetiit F 9 inpleuit R: inplebit 0 impleuit rell. 10 MePIknI- 0 MeHPITIKH K (corrupte R) 12 enim BFO: etenim RΚν 13 herimo R1 14 infirmitates RΚν 15 et ideo et B et ideo //// (et eras.) F 16 comsummatum Bl anachorita BlF anacorita 0 17 akTHMOYNHN F (corrupte OR) 18 coenobita B2F2R2 chenobiota 0 theoricam RKc 19 mosen F adque R 20 pufnutium Ft pafnuntium 0 paphnutiam Rv y macarios 0: macarios F macharios rell. nouerim RKv possidisse R1 et BF: qui RΚν (corrupte 0 ex corr.) 21 et scripsi: nt codd. ν 22 herimi R acculas B1R1 solitudis Fl )

544
humana consortia, tamen ita frequentiam ae fragilitates ad se concurrentium sustinebant, ut cum ad eos uisitationis uel profectus gratia innumera fratrum multitudo conflueret, tam iugem paene susceptionis inquietudinem immobili patientia tolerantes nihil aliud uel didicisse uel exercuisse omni uitae suae tempore crederentur, quam ut conmunibus tantum aduenientium officiis deseruirent, ita ut apud cunctos esset ambiguum, . in qua potissimum professione eorundem esset maior industria, id est utrum in illa heremitica puritate an in ista conuersatione communi magnanimitas eorum mirabilius aptaretur.

Solent autem nonnulli ita diuturno silentio solitudinis efferari, ut prorsus hominum consortia perhorrescant, et cum uel paululum a secreti sui consuetudine interueniente fratrum uisitatione discesserint, notabili mentis angore et euidentibus pusillanimitatis indiciis aestuare. quod uel maxime his euenire consueuit qui non perfecte in coenobiis instituti nec excoctis prioribus uitiis ad solitariam se uitam inmaturo desiderio transtulerunt: qui in utraque parte inperfecti semper fragiles, quocumque aura commotionis inpulerit, inclinantur.

nam quemadmodum consortio uel interpellatione fratrum inpatienter exaestuant, ita in solitudine consistentes eius ipsius quod expetunt silentii non ferunt uastitatem, quippe qui ne ipsam quidem rationem norunt, cuius causa desiderari uel expeti debeat solitudo, sed hanc esse uirtutem ac professionis huius existimant summam, ut fratrum consortia declinantes humanos tantummodo refugiant ac detestentur aspectus.

GERMANVS: Quo ergo uel nobis uel ceteris qui eiusdem fragilitatis atque mensurae sunt remedio poterit subueniri, qui l [*]( 1 frequentia F ac fragilitatea ... 2 concurrentium om. K 2 sustinebunt F1 cum] eum Fl 3 confluerat F confluerent 0 4 pene BORK 5 dedicisse Rl 7 aput 0 8 eorQdem R 9 herimitica B 11 diurno BFO 12 perorrescant BlO perhorriscant Kl et BK: ut BFO 14 notabile BPO 15 estuent (ent in ras. m. 2) B 17 solitarium F 18 utramque parte K 20 quemammodum B 24 uirtutem BFO (an uirtutum?): uirtutis Rβν 25 aestimant R 28 adque B )

545
coenobialibus disciplinis tenuiter instituti ante eipulsionem omnium uitiorum habitationem solitudinis coepimus adfectare, uel quo pacto inperturbatae mentis constantiam et inmobilem patientiae poterimus adprehendere firmitatem, qui ipsas quodammodo scolas et exercitationis huius palaestram, in qua ad plenum erudiri ac perfici principia nostra debuerant, intempestiue intermissa coenobii congregatione dereliquimus ?