Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim a parte minima, id est de consideratione paucorum, sed ex his quae multorum, immo omnium subiacent facultati, uniuersalis est regula proponenda. si qua uero rarissime atque a paucissimis obtinentur ac possibilitatem communis uirtutis excedunt, uelut supra condicionem humanae fragilitatis naturamque concessa a praeceptis sunt generalibus sequestranda nec tam pro exemplo quam pro miraculo proferenda. quamobrem id quod inquiritis secundum mediocritatem sensus mei breuiter intimabo.

finis quidem coenobiotae est omnes suas mortificare et crucifigere uoluntates ac secundum euangelicae perfectionis salutare mandatum nihil de crastino cogitare. quam perfectionem prorsus a nemine nisi a coenobiota inpleri posse certissimum est. quem uirum Esaias propheta describens ita beatificat atque conlaudat: si auerteris a sabbato pedem tuum, facere uoluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaueris eum dum non facis uias tuas, et non inuenitur uoluntas tua, ut loquaris sermonem: tunc delectaberis super dominum, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te hereditate Iacob patris tui. os enim domini locutum est.