Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

atque ita fit, ut anachoreseos illa libertas huiuscemodi nexibus inpedita ad illam cordis ineffabilem alacritatem numquam omnino conscendat ac fructum heremiticae professionis amittat. [*]( mo u uo 1 itidemque RK -III- i,demq) B iti idemque F ididemque 0 3 et BFO: ac RKv modio F2ν -4 aput FO 5 muriaque B\'Fi moriaque R moriaeque K 7 herimi R1 8 coenodoxiae BFRK instillare RΚν consnerant K1r 11 destantee Bl F\' 12 iocundissime BK\' incundissime reficere 0 13 ὑλιϰὴ ϰτη̃σις scripsi: ΛΙΚΗΚΤΗCIC K ΛΙΚΗΚΙΗCIC BF ( plane corrupte OB) 14 supercrebit FO 16 anachoritae BlFOR 18 concnnu BF 0 20 adque J? 21 quod K1 23 Bpectatio BFO suspendit BFO1 adque B 24 anachoreos BF 25 claritatem 0\' numquam omnino conscendat BFORx praepedito non perueniat aacensu K v 26 herimiticae R )

541
qui si mihi in congregatione nunc atque in turbis sito fuerit denegatus, saltim quies animae cordisque tranquillitas omnibus occupationibus absoluta non deerit. quae nisi illis quoque qui in solitudine conmorantor praesto fuerit, labores quidem anachoreseos sustinebunt, fructu uero ipsius fraudabuntur, qui non nisi quieta mentis stabilitate conquiritur.

postremo etiamsi mihi in coenobio constituto ab illa puritate cordis fuerit aliquid inminutum, ero solius euangelici praecepti conpensatione contentus, quod certum est omnibus illis heremi fructibus non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil cogitem et usque ad finem subiectus abbati illum aliquatenus uidear aemulari de quo dicitur: humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, merearque illius uerbis humiliter dicere: quia non ueni facere uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui misit me patris.

GERMANTS: Quia te utriusque professionis non quemadmodum multos principia tantummodo contigisse, sed ipsa fastigia conscendisse manifestum est, quisnam coenobiotae, quis heremitae sit finis optamus agnoscere. nulli namque dubium est neminem de his vel fidelius posse uel plenius disputare quam illum, qui utramque perfectionem longo usu ac magistra experientia consecutus meritum earum ac finem ueridica potest insinuare doctrina.

IOHANNES: Vnum eundemque hominem in utraque professione perfectum esse non posse absolute pronuntiare potuissem, nisi me paucorum admodum retardaret exemplum. [*]( 12 Phil. 2, 8 14 Ioh. 6, 38 ) [*]( 1 adque R 2 saltem BFOR1 5 fructus 0 6 mentis om. B 8 aliquid fuerit RΚν et O, in quo aliquid 8. I. m. 2 suppletum est 9 illos Kl herimi R1 15 me misit R 18 contegisse R1 19 coenobitae BO1R2ν 20 herimite R1 obtamus 0 21 vel tidelius RKv: fideliter uel BF vel fideliter 0 uel plenius] pleniusue R 22 utrumque Fl professionem B 23 ac (post UBU) BFO: et RKv 24 ueredica Rl 25 iohannis R1 in om. R 27 ammodum BF1 )

542
magnum siquidem est in qualibet earum consummatum quempiam repperiri: quanto magis ad plenum utramque perficere arduum ac paene dixerim homini inpossibile esse perspicuum est. quod tamen si quandoque prouenerit, non statim ad generalem formulam referri potest.