Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et ut eeteras heremi uirtutes silentio praetermittam (non enim est nobis de earum numerositate ac multitudine, sed de solitudinis atque coenobii fine tractandum), causas potius ob quas illam deserere maluerim, quas etiam uos agnoscere uoluistis, breuiter explicabo, omnesque illos quos conmemoraui solitudinis fructus quibus e diuerso sublimioribus meritis duxerim postponendos, breui oratione perstringam.
Quamdiu igitur raritate eorum, qui in heremo tunc temporis morabantur, libertas largior nobis diffusiore solitudinis uastitate blandita est, quamdiu maioribus remoti secretis frequentissime ad caelestes illos rapiebamur excessus, nec tanta uisitantium fratrum inruens multitudo parandae humanitatis necessitate sensus nostros ingentium curarum distentionibus adgrauabat, solitudinis plane tranquilla secreta et illam conuersationem angelicae beatitudini conparandam insatiabili desiderio ac toto animi ardore sectatus sum.