Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

contra spiritum uero fornicationis diuersa ratio et dispar est causa. nam quemadmodum corpori usus libidinis carnisque uicinia, ita etiam menti memoria eius penitus subtrahenda. satis enim perniciosum est adhuc infirmis aegrisque pectoribus uel tenuissimam recordationem huius passionis admittere, ita ut nonnumquam eis etiam sub recordatione sanctarum feminarum uel sub sacrae lectionis historia noxiae titillationis stimulus excitetur. cuius causa seniores nostri huiuscemodi lectiones sub praesentia iuniorum solent consultissime praeterire. sane perfectis et adfectu iam easti-. moniae consummatis probationes quibus examinare se ualeant deesse non possunt, quibus perfecta eorum cordis integritas incorrupto conscientiae suae iudicio conprobetur.

erit ergo consummato dumtaxat uiro similis etiam super hac passione probatio, ut qui se radices morbi huius penitus extirpasse cognouerit explorandae gratia castitatis imaginationem aliquam inlecebrosa mente concipiat. ceterum ab his qui adhuc infirmi sunt hanc examinationem nullatenus conuenit adtemptari (erit enim eis magis perniciosa quam utilis), ut coniunctionem. femineam et palpationem quodammodo teneram atque mollissimam corde pertractent. cum ergo perfecta quis uirtute5 fundatus ad inlecebram blandissimorum tactuum, quos cogitando confinxerit, nullum mentis adsensum, nullam [*]( 8 adque Bl 4 materiam B omnibus 0 exargere FO 6 eam a medela B2F2Z2 medellam 0 8 qaemammodam B 9 libidinis.... 10 penitas sub om. F uicinia BO: uicinitas βν ita om. 0 eius Bl0: eias est βν 10 penitas est B\' 18 uelut sub β storia O ut solet 16 sane et rd.] de hoc loco cf. Pralegg. iam] uiam F1 uia F* 19 comprob. BF 21 exstirp. β 82 gratiae B 24 adtemptare BF 97 quum 0 )

552
commotionem carnis in se deprehenderit exagitatam, certissima puritatis suae capiet documenta, ita ut ad hanc se firmitatem puritatis exercens castitatis atque incorruptionis bonum non solum mente possideat, sed etiam si corporalem feminae adtactum necessitas ulla detulerit, execretur.

Hoc abbas Iohannes, cum horae nonae refectionem inminere sensisset, conlationem fine conclusit. [*]( 1 ezcogitatam F ezitatam 0 2 ad om. B 4 corporale B 5 exerceretur F1 6 iohanes B iohannis Kl 7 conclusit. (amen add. 0) Explicit conlatio abbatis iohanau de fine coenobiotae (cenouitq 0) et heremitae. Incipit conlatio (Inoip capi; conlationis Z) ▼ abbatis pinufii (pinophii K pinnphii Z) de paenitentiae fine et satisfactionis indicio (indicium K) BFOft Incipt eiosdem capitula BF Incipit capitula amen 0 Capitula conlationia abbatis pinophii de et rel. K: om. Z )

553