Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

contra spiritum uero fornicationis diuersa ratio et dispar est causa. nam quemadmodum corpori usus libidinis carnisque uicinia, ita etiam menti memoria eius penitus subtrahenda. satis enim perniciosum est adhuc infirmis aegrisque pectoribus uel tenuissimam recordationem huius passionis admittere, ita ut nonnumquam eis etiam sub recordatione sanctarum feminarum uel sub sacrae lectionis historia noxiae titillationis stimulus excitetur. cuius causa seniores nostri huiuscemodi lectiones sub praesentia iuniorum solent consultissime praeterire. sane perfectis et adfectu iam easti-. moniae consummatis probationes quibus examinare se ualeant deesse non possunt, quibus perfecta eorum cordis integritas incorrupto conscientiae suae iudicio conprobetur.