Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
tali ergo semet ipsum conpunctionis animaduersione condemnans inultam suae conmotionis obreptionem esse non sinat, sed artiore carnem suam ieiunii ac uigiliarum correptione castigans ac iugibus continentiae poenis culpam suae mobilitatis eicrucians illud, quod ad plenum excoquere in coenobii conuersatione debuerat, in solitudine constitutus hoc exercitationis igne consumat. illud sane ad obtinendam iugem ac stabilem patientiam constanter atque inmobiliter est tenendum, non licere nobis, quibus lege diuina non solum ultio iniuriarum, sed etiam memoria prohibetur, cuiuslibet detrimenti uel inritationis obtentu ad iracundiam conmoueri.