Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cumque aliquando ad coetus fratrum aliqua fuerit inuitatione reuocatus, quod non potest non uel raro etiam districtissimis heremi adcolis prouenire, si mentem suam etiam pro uilibus quibusque rebus deprehenderit tacite fuisse conmotam, ut quidam occultorum motuum seuerissimus censor mox sibi illa durissima iniuriarum genera, quibus ad perfectam tolerantiam semet ipsum cotidianis meditationibus exercebat, exprobret atque ita se obiurgans et increpans adloquatur: tune ille es, bone uir, qui te, dum in illa solitudinis tuae exerceris palaestra, omnia superaturum mala constantissime praesumebus, qui dudum, cum tibi non solum summas conuiciorum acerbitates, uerum etiam intoleranda supplicia ipse proponeres, satis ualidum atque ad omnes procellas inmobilem te credebas?