Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS : Argumenta quibus infirmitatum indicia colligantur et rationem discernendarum aegritudinum, id est quo pacto uitia quae celantur in nobis ualeant deprehendi, dilucide satis aperteque percepimus: omnia siquidem cotidiana experientia ac diurnis cogitationum nostrarum motibus ita ut dicta sunt intuemur. superest igitur, ut quemadmodum probationes causaeque morborum euidentissima nobis ratione patefactae sunt, ita etiam curationum medella monstretur. nulli namque dubium est illum posse rectissime de remedio malarum ualitudinum disputare, qui earum prius causas atque origines conscientia aegrotantium adtestante deprehenderit.