Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
sed id memorabilis patientiae iuuenis tanta animi lenitate suscepit, ut non modo nullus fuerit ex ore eius sermo prolapsus uel tenuissimum murmur tacita labiorum agitatione signatum, sed ne ipsa quidem oris modestia ac tranquillitas aut color saltim quantulumcumque mutatus. quod factum non solum nobis, qui nuper de Syriae monasterio uenientes patientiae huius uirtutem non tam euidentibus perceperamus exemplis, sed etiam cunctis qui expertes talium non erant studiorum ita mirum fuit, ut etiam summis uiris praecipua per hoc factum inferretur instructio, quod scilicet, etiamsi patientiam eius correptio paterna non mouerat, nec spectaculum quidem tantae multitudinis ullo uultum ipsius ruboris tinxisset indicio.