Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Post dies admodum paucos maioris doctrinae desiderio pertrahente rursus ad abbatis Pauli coenobium summa alacritate perreximus. ubi licet plus quam ducentorum fratrum numerus moraretur, in honorem tamen sollemnitatis, quae idem temporis agebatur, infinita de aliis quoque coenobiis monachorum turba confluxerat: nam prioris abbatis qui eidem coenobio praefuerat anniuersaria depositio sollemniter curabatur. cuius conuentus idcirco fecimus mentionem, ut patientiam cuiusdam fratris, quae sub praesentia totius congregationis huius inmobili eius claruit lenitate, breuiter perstringamus.
nam licet alio operis huius tendat intentio, at scilicet abbatis Iohannis, qui derelicta heremo illi se coenobio summa. humilitatis uirtute subdiderat, proferamus eloquia, nequaquam tamen putamus absurdum, si absque ulla circuitione uerborum magna ut credimus studiosis quibusque uirtutum aedificatio conferatur. in ingenti itaque atrio subdiuali illa monachorum multitudine per duodenariam numerum distinctis orbibus considente cum quidam fratrum susceptum ferculum paulo tardius intulisset, [*]( 3 explorare Kl 4 docomentis K1 agnosci B Finiunt (eipt F) capitula FK: om. BBZ Incipit abbatis iohannis de fine coenobiotae et heremitae conlatio -II- p conlatio abbatis iohannis orditur B: om. BF Explicit capitula. Incipit conlatio iohannis. Liber XVIIII. 0 5 ammodum BF 6 ad om. 0 coenobio F summa BFOB: s. spiritus βν 8 honore К2Z idem B\' (cf. Tac. Ann. XIII, 16): id rell. 11 solemniter BlZ 12 facimus B βν: cf. eap. 9, 1 14 lenitatem brebiter Fl breuiter om. 0 praestringamus OB 16 herimo Bl nirtute om. 0 18 si] qui 0 circumitione B 20 in om. OB ingentibus 0 sub din alii F1 21 numero β1 ordinibus Ov 22 intulisset et rell.] de hoc loco ef. Prolegomena )