Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Post dies admodum paucos maioris doctrinae desiderio pertrahente rursus ad abbatis Pauli coenobium summa alacritate perreximus. ubi licet plus quam ducentorum fratrum numerus moraretur, in honorem tamen sollemnitatis, quae idem temporis agebatur, infinita de aliis quoque coenobiis monachorum turba confluxerat: nam prioris abbatis qui eidem coenobio praefuerat anniuersaria depositio sollemniter curabatur. cuius conuentus idcirco fecimus mentionem, ut patientiam cuiusdam fratris, quae sub praesentia totius congregationis huius inmobili eius claruit lenitate, breuiter perstringamus.