Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cumque his duabus professionibus monachorum religio Christiana gauderet, coepisset autem in deterius paulatim hic quoque ordo reccidere, emersit post haec illud deterrimum et infidele monachorum genus uel potius noxia illa plantatio rediuiua concreuit, quae per Annaniam et Sapphiram in exordio ecclesiae pullulans apostoli Petri seueritate succisa est: quae inter monachos tamdiu detestabilis execrandaque iudicata est nec a quoquam ulterius usurpata, quamdiu illius tam districtae formido sententiae memoriae fidelium inserta durauit, qua beatus apostolus praedictos noui facinoris principes non paenitentia, non ulla passus est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit.