Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
qui paulatim tempore procedente segregati a credentium turbis ab eo, quod a coniugiis abstinerent et a parentum se consortio mundique istius conuersatione secernerent, monachi siue μονἀςοντες a singularis ac solitariae uitae districtione nominati sunt. unde consequens fuit ut ex communione consortii coenobiotae cellaeque ac diuersoria eorum coenobia uocarentur. istud ergo solummodo fuit antiquissimum monachorum genus, quod non solum tempore, sed etiam gratia primum est quodque per annos plurimos inuiolabile usque ad abbatis Pauli uel Antoni durauit aetatem: cuius etiam nunc adhuc in districtis coenobiis cernimus residere uestigia.
De hoc perfectorum numero et ut ita dixerim fecundissima radice sanctorum etiam anachoretarum post haec flores fructusque prolati sunt. cuius professionis principes hos quos paulo ante commemorauimus, sanctum scilicet Paulum uel Antonium, nouimus extitisse: qui non ut quidam pusillanimitatis causa nec inpatientiae morbo, sed desiderio sublimioris profectus contemplationisque diuinae solitudinis secreta sectati sunt, licet eorum prior necessitatis obtentu, dum tempore persecutionis adfinium suorum deuitat insidias, heremum penetrasse dicatur.