Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
talis, inquam, erat tunc omnis ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis inuenire difficile est. sed cum apostolorum excessu tepescere coepisset credentium multitudo, ea uel maxime quae ad fidem Christi de alienigenis ac diuersis gentibus confluebat, a quibus apostoli pro ipsis fidei rudimentis et inueterata. gentilitatis consuetudine nihil amplius expetebant nisi ut ab inmolaticiis idolorum et fornicatione et suffocatis et sanguine temperarent, atque ista libertas quae gentibus propter infirmitatem primae credulitatis indulta est etiam illius ecclesiae perfectionem quae Hierosolymis consistebat paulatim contaminare coepisset, et crescente cotidie uel indigenarum numero uel aduenarum primae illius fidei refrigesceret feruor, non solum hi qui ad fidem Christi confluxerant, uerum etiam illi qui erant ecclesiae principes ab illa districtione laxati sunt.