Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
sicut enim ille qui primus eiusdem mali peste corruptus est nec medellam paenitentiae nec fomentum ullius curationis admisit, ita et hi qui isdem se percutiendos morsibus tradiderunt omnem opem sancti incantatoris excludunt, quia cum utique non culpa eorum quibus liuent, sed prosperitate crucientur, erubescentes ipsam prodere ueritatem extrinsecus sibi quasdam superfluas et ineptas causas offensionis inquirunt: quarum, quia omnimodis falsae sunt, uana curatio est, cum illud mortiferum uirus quod nolunt prodere lateat in medullis.