Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed quia sanotus dei famulus non in his quae extrinsecussunt, sed in ipso occultorum omnium iudice spem sui cordis adfixerat, tantae inpugnationis machinis potuit|potuit commoueri. e contra ille quem ad tantum facinus . praecipitauit inuidia, nonne et solitudinis beneficio et munitione remotioris habitaculi et beati Isidori abbatis atque presbyteri aliorumque sanctorum consortio fruebatur? et tamen quia eum supra harenam repperit turbo diabolicus, non solum inpegit eius, uerum etiam subuertit habitaculum. non ergo quietem nostram extrinsecus inquiramus nec opitulari uitiis inpatientiae nostrae alienam putemus posse patientiam.