Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

denique illorum undecim patriarcharum zelus in tantum nulla innoxii fratris subiectione potuit deleniri, ut de his scriptura commemoret: inuidebant autem ei fratres sai, eo quod diligeret eum pater suus, et non poterant ei loqui quicquam pacificum, donec zelus eorum, qui nulla germani obsequentis atque subiecti sustinuit blandimenta, mortem eius cupiens uix posset uenditionis fraternae crimine satiari. cunctis ergo uitiis perniciosiorem atque ad purgandum difficiliorem esse constat inuidiam, quae ipsis remediis quibus reliqua extinguntur accenditur. nam uerbi gratia qui damnum sibi inlatum dolet, largitatis conpensatione curatur: qui de inlata indignatur iniuria, humili satisfactione placatur.