Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
sed cum duabus ferme ebdomadibus ita se omni contritione carnis ac spiritus subiecisset, ut die sabbati uel dominico non ad percipiendam communionem sacram, sed ad prosternendum se in limine ecclesiae atque ad ueniam suppliciter postulandam matutinus occurreret, nequaquam passus est eum occultorum omnium testis et cognitor uel a se amplius conteri uel ab aliis infamari. nam . quod ille inuentor sceleris, rei suae fur inprobus, laudis alienae callidus infamator, nullo hominum teste conmiserat, per diabolum qui ipsius criminis incentor fuerat publicauit.
adreptus namque dirissimo daemone cunotas factionis occultae patefecit insidias crimina.tionumque ac fraudium idem fuit proditor qui commentor. ita autem spiritu illo inmundo grauiter diuque uexatus est, ut ne orationibus quidem sanctorum illic consistentium, qui diuinorum charismatum merito daemoniis imperabant, potuerit emundari, sed ne ipsius quidem Isidori presbyteri gratia singularis crudelissimum ab eo extruserit uexatorem, cui tanta erat uirtus domini largitate conlata, [*]( 1 protulissent ORflv (pro in ras. m. 2 K): detulissent BF 2 uelud B\' fnrtim F1 3 lucum F 6 neminem F1 7 qumque 0 goleBia Bl0 8 confidens 0 11 ebdomatibus F 14 eolesiae, B1O adque FOB 19 occurreret BFOri adcurreret Rfl(c) 17 contineri B 18 innentor ille. /3 19 conmiseorat FO commis. reU. 20 diabnlum B1K1 21 du. rissimo F1 22 ac om. BF fradiom Bl frandom Rv 25 cariam. BFO 26 emendari B1F1O1 27 isodori B ysodori F psbiteri BOR extruxerit F* )
haec ergo llle in adulescentia sua fnwrae indolis iam tunc indicia praefigurans lineas quasdam . perfectionis illius, quae erat maturitate aetatis augenda, adhuc in annis puerilibus designauit. si igitur ad culmen uirtutum eius uolumus peruenire, talia nobis exordiorumfundamenta iacienda sunt.