Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quam cum multo faciliue inuentam sibique traditam domi habere coepisset atque eadem ei diligentia qua priori illi uiduae uel etiam studiosius ministraret, hoc solum ab ea pro tantis obsequiis recipiebat gratiae, ut indignis iugiter adficeretur iniuriis, conuiciis quoque ab ea ezprobrationibusque continuis uexaretur, obiciente ei et maledicis obtrectationibus increpante, eo quod eam non ad refrigerium, sed potius ad cruciatum et contumeliam ab episcopo poposcisset magisque se de requie ad laborem quam de labore transtulisset ad requiem. cam ergo adsiduitas iurgiorum eo usque prorumperet, ut ne ab obiectione quidem manuum procax mulier temperaret, illa autem humilioris obsequii geminaret officia, non furentem uincere renitendo, sed semet ipsam humilius subiciendo discebat, ut multimodis indignitatibus lacessita [*]( 2 se om. B 4 onerari R1KZ1: cf. infra g. 6 renersa (regressa R) pontificem BFOR: renertitnr Bacerdotem βc 5 inquid OB inquiens βc 6 morigeris om. β 8 propositi OB neglectas B1 neclectam FO 10 acnonisaei B\' 13 post uerbositate addunt βc: atque etiam uanitate 14 excideret K1 15 adque R 16 primori K119 obdciente... increpante BF2: obicientis.... increpantia F1ORβ, 20. eam BFOR: 86 βu 21 poecisset F* popoeceaeet K1 24 obioetione BF: inieetioae RQβv 98 retinenda BFO 27 indignationibusZ )