Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Huius ergo patientiae uolo uobis duo saltim exempla proponere: unum religiosae cuiusdam feminae, quae patientiae uirtutem tanta auiditate sectata est, ut non solum temptationum non uitaret incursus, sed etiam occasiones molestiarum sibimet procuraret, quibus frequentius instigata non cederet. haec namque cum Alexandriae conmaneret essetque non obscuris orta maioribus atque in domo quae sibi fuerat a parentibus derelicta religiose domino deseruiret, ueniens ad beatae memoriae episcopum Athanasium precabatur, ut aliquam sibi alendam uiduam daret, quae ecclesiasticis sumptibus pascebatur.