Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cum ergo quis uictus iniuria iracundiae igne succenditur, non causa peccati eius acerbitas inlatae contumeliae extitisse credenda est, sed potius manifestatio infirmitatis occultae, secundum illam parabolam domini saluatoris quam de duabus domibus ponit, una quae fundata erat super petram et alia quae super harenam, quibus aequaliter dicit pluuiarum ac fluminum uel tempestatum turbines inruisse: sed illam quae in petrae soliditate fundata nihil penitus detrimenti ex illa tam uiolenta conlisione sensisse, quae uero in harenarum pendula mobilitate constructa est statim fuisse conlapsam. quam utique apparet non propterea conruisse, quia imbrium uel torrentum inundatione pulsata, sed quia super harenam inprudenter extructa est.