Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
PIAMVN: Licet a nonnullis soleant indifferenter monasteria pro coenobiis appellari, tamen hoc interest, quod monasterium nomen est diuersorii, nihil amplius quam locum, id est habitaculum significans monachorum, coenobium uero etiam professionis ipsius qualitatem disciplinamque designat. et monasterium potest etiam unius monachi habitatio nominari, coenobium, nisi ubi plurimorum cohabitantium deget unita communio, non potest appellari. dicuntur sane monasteria etiam in quibus Sarabaitarum collegia conmorantur.
Quamobrem quoniam de optimo genere monachorum uideo uos professionis huius arripuisse principia, id est de Laudabili coenobiorum palaestra ad excelsa fastigia anachoreticae tendere disciplinae, humilitatis patientiaeque uirtutem, quam uos illic didicisse non dubito, uero sectamini cordis adfectu, non eam sicut quidam falsa humiliatione uerborum nec adfectata atque superflua in quibusdam officiis corporis inclinatione fingentes.