Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hic etenim sicut euangelica illa ciuitas in excelsi montis uertice constitutus nostro protinus refulsit aspectui. cuius uirtutes atque mirabilia, quae per eum etiam sub conspectu nostro diuina gratia testimonium meritis eius reddente perfecta sunt, ne uel propositi nostri formam uel modum huius uoluminis excedamus, silentio praetermittenda credimus. non enim de mirabilibus dei, sed de institutis studiisque sanctorum quaedam quae reminisci possibile est nos spopondimus memoriae tradituros, ut necessariam tantum perfectae uitae instructionem, non inutilem absque ulla emendatione uitiorum ac superuacuam admirationem legentibus praeberemus.