Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
sed ne hoc quidem aestus nostros possumus releuare consilio, ut postquam uelocissimo reditu iuris iurandi fuerit inpleta condicio, haec denuo loca celeri repetamus recursu. nam quamuis ad profectum spiritalium rerum uirtutemque tendentibus periculosa ac noxia sit etiam parua dilatio, tamen pollicitationem fidei nostrae quamuis moroso reditu solueremus, nisi nos non solum auctoritate, neram etiam caritate seniorum nostrorum sciremus inexsolubiliter conligandos, ita ut remeandi ad haec loca nobis potestas deinceps nullo modo tribuatur.
Ad haec beatus Ioseph interposito aliquantisper silentio: certi, inquit, estis maiorem spiritalium rerum profectum in regione hac nobis posse conferri?
GERMANVS : Quamuis etiam illorum doctrinae summas grates rependere debeamus, qui nos docuerunt a paruulis magna conari et dato boni sui gostn egregiam perfectionis sitim nostris uisceribus indiderunt, si quid tamen iudicio nostro creditur, nullam ducimus conparationem inter haec atque illa quae illic percepimus instituta, ut sileamus conuersationis uestrae inimitabilem puritatem, quam nobis non [*]( 2 optinen ∑Υ 3 promissioni quam senioram cuitate nos conpellente coram r 4 speleo ∑ΠΟ specu T 5 depromsimus X 7 in om. II 8 illa ... sacramenta] illam ... pactionem ΠΥΟυ 9 atque periarii om. JITOv 10 pericalis II 12 iaris ianadi] sponsionis IITOv impleta ∑Π conditio II 14 uirtatomque T 16 auctoritatem IP 21 inquid TO 24 gratiM T 28 iUam Π1 29 imitabilem X paritatem dei II )