Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Hanc uobis, o sancti fratres, inlustrium patrum scientiam atque doctrinam nostra ut potuit elucubrauit inscitia: quam etiamsi incultus forsitan sermo confudit potius quam digessit, quaeso ne laudem insignium uirorum reprehensio nostrae rusticitatis euacuet. tutius siquidem nobis in conspectu nostri iudicis uisum est doctrinae huius magnificentiam uel incultis sermonibus prodere quam silere, quippe cum et profectui lectoris, si sublimitatem sensuum contempletur, hoc quod inperitia nostri sermonis offenditur obesse non possit, et nobis [*]( 4 Rom. 4, 15 ) [*]( 5 ac Z hec 0 haec beatissimi ioseph expi conlatio definiendo II, in quo plus quam dimidia pars paginae prioris folii 120 et tota pagina posterior uacttae sunt relictae 6 noluimus Z 13 celeberrimis 0 14 retintegrauimus H 15 responsionis E 19 elucrubauit Z 22 totius 0 24 quum 0 25 conplectetur 2 ) [*]( 32* )
B = Benedictoburanus, nunc Monacensis 4549 saec. VIII—VIIII.
F = Frisingensis, nunc Monacensis 6343 saec. VIIII.
0 = Parisinus 2170 saec. VIIII.
B = Reginensis 140 saec. VIIII—X.
K = Carolirubensis, olim Augiensis XCII saec. VIIII.
Z = Sangallensis 575 saec. VIIII.
P = KZ.
Emissis iuuante gratia Christi decem conlationibus patrum, -quae exigentibus beatissimis episcopis Helladio ac Leontio utcumque digestae sunt, septem alias beato episcopo et nomine et meritis Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicaui: totidem et nunc uobis, o sancti fratres Iouiniane, Minerui, Leonti et Theodore, credidi consecrandas. posterior siquidem uestrum illam coenobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in prouinciis Gallicanis antiquarum uirtutum districtione fundauit, ceteri uero non solum coenobialem professionem adprime monachos expetere, uerum etiam anachoreticam sitire sublimitatem uestris institutionibus prouocastis.
ea namque conlationes istae summorum patrum disputatione contextae sunt et ita in omnibus temperatae, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, uerum etiam insulas maximis fratrum cateruis fecistis florere, conueniant: id est ut non solum hi qui adhuc per congregationes laudabili subiectione perdurant, sed etiam illi qui haud longe a uestris coenobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro condicione locorum ac status sui mensura plenius instruantur.
quibus hoc praecipuum contulit praede [*]( Incipit (om. 0) conlatio abbatis piamun (piamon 0) tribus generibus monacborum FO Prefatio 0: om. F Incipit praefatio in nomine patris et filii et spus sci R Praefatio incipit operis sequentis K 2 decim R1 3 elladio FORK ac] et F 4 et nomine et meritis om. OKfJ: cf. VII, 1. XVII, 4 6 0 om. K ioniane F inbeniane 0 iuniane R 7 deputandas OKv: cf. praef. ad Conlat. pari. I, §. 2, et praef. ad Conlat. part. II, §. 2 8 adque R 10 destrictione F1 11 anachoriticam F\' 15 utręque K 17 hii FORK in congregationis ORK 18 haut R1 19 anachoritarum FK1 20 conditione FRK )
Quemadmodum Diolcon nenientes ab abbate Piamun fuerimus suscepti.
Verba abbatis Piamun, quomodo rudes monachi exemplo seniorum debeant erudiri.
Quod iuniores discutere seniorum praecepta non debeant.
De tribus generibus monachorum quae intra Aegyptum sunt.
Quibus auctoribus coenobiotarum sit instituta professio.
De anachoretarum ordine atque principio.
De Sarabaitarum principio et conuersatione.
De quarto genere monachorum.
Interrogatio, quid sit inter coenobium et monasterium.
Responsio.
De humilitate uera et quomodo falsam cuiusdam humilitatem prodiderit abbas Sarapion. [*]( 5 Capitula abbatis piamon de tribus generibus monaohorum quemadmodum B in K non extat nisi quemadmodum diolco FO aenientis Fl ab om. F piamon B ut soiet, et 0 6 excepti ORr 7 piamon OR 9 séniorum discutere (diacere 0) OBK non om. 0 10 debent R 13 coenobitarum OKv 14 anaehorit. FOR adque R 15 sa∗rabaitarum FR conaersione 0 17 intersit ORKv 19 falsa F )
Interrogatio, quemadmodum uera patientia possit adquiri.
Responsio.
De exemplo patientiae cuiusdam religiosae feminae.
De exemplo patientiae abbatis Pafnuti.
De perfectione patientiae.
Post conspectum atque conloquium trium illorum senum, quorum conlationes sancto fratre nostro Eucherio conpellente utcumque digessimus, cum etiam ulteriores Aegypti partes, in quibus amplior atque perfectior sanctorum numerus consistebat, maiore flagrantia desideraremus expetere, ad uicum, cui nomen est Diolcos, uni ex septem Nili fluminis Ostiis inminentem, non tam itineris necessitate quam desiderio sanctorum illic commorantium conpellente peruenimus.