Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

electionis uas Gorinthiis scribens reditum suum absoluta definitione promittit dicens: ueniam autem ad uos cum Macedoniam pertransiero: Macedoniam [*]( 6 1. c. 27 13 I Reg. 25, 22 20 L c. 34 27 I Cor. 16, 5-7 ) [*]( 4 sagacimimum 71* 6 nemo nisi a TO non om. T: eras. in O 7 hec enim eat T 8 eine uera 0 11 vel angeloa om. T 12 deflnierant ntilitatis oansa iumntasse reperimus. beatus T immntaase Σ Π19 crndilitatis IP execut 0 23 feoilitate II 25 adque 0 26 ohorinthiis 2 27 autem cito ad 0 28 machedoniam E (passim) macedoniam enim pertransibo om. T )

491
enim pertransibo. apud uos autem manebo uel etiam hiemabo, ut uos me deducatis quocumque iero. nolo enim uos modo in transitu uidere: spero enim me aliquanto tempore manere apud uos. cuius rei etiam in secunda epistola. ita meminit: et hac confidentia uolui prius uenire ad uos, ut secundam gratiam haberetis, et per uos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia uenire ad uos et a uobis deduci in Iudaea. sed superueniente salubriore consilio nequaquam se id quod promiserat exsecutum euidentissime confitetur. cum hoc, inquit, uoluissem, numquid leuitate usus sum? aut quae cogito secundum carnem cogito, ut sit apud me est est et non non ?