Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
atque hoc modo illud quod Corinthiis praeceperat adimpleuit dicens: sine offensione estote Iudae et Graecis et ecclesiae Christi, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est sed quod multis, ut salui fiant. utile enim sine dubio fuerat Timotheum non circumcidere, caput non radere, purificationem Iudaicam non adsumere, nudipedalia non exercere, uota legalia non offerre: sed facit haec omnia, quia non quaerit quod sibi utile est, sed quod multis. quod quamnis dei contemplatione sit factum, tamen simulatione non caruit.
qui enim per legem Christi legi [*](3 L c. 29 8 cf. I Cor. 7, 5 9 cf. I Cor. 3, 2. 2, 3 11 Rom. 14, 3 13 I Cor. 7, 38 15 II Cor. 11, 29 18 I Cor. 10, 32—33 27 cf. Gal. 2, 19 . ) [*]( 2 aggressusX 3 sumusXO: sinras TITv YtIIg. 4 lapidla Σϒ lapide O 5 sculturae Σ cogitatioai II 6 infirmus] infinnia Π1 9 corinthoB S tremore et timore 2 10 apat XIIO 14 iongitor Π115 quis enim inquit S 17 illnt Π (Σ) 22 faent] sibi fuerat. TOr thimoteun 2 23 capad II indeicam 01 assamere 2 25 omnia dum illonun salati plus consalit quia Ου. 26 maltis] maltis nt salui fiaat TOv )
nam Doec Idumaeus regi Sauli de fuga Dauid coram famulis conquerenti ac dicenti: numquid omnibus uobis dabit filius Iesse agros et uineas, et uniuersos uos faciet tribunos, et centuriones: quoniam coniurastis omnes aduersus me, et non est qui mihi renuntiet? quid nisi uerum prodidit dicens: uidi filium Iesse in Nob ad Abimelech filium Achitob sacerdotem. qui consuluit pro eo dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philistaei dedit ei? pro qua ueritate eradicari de terra uiuentium meruit, ac de eo dicitur per prophetam: propterea deus destruet te in finem, euellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra uiuentium.