Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
atque hoc modo illud quod Corinthiis praeceperat adimpleuit dicens: sine offensione estote Iudae et Graecis et ecclesiae Christi, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est sed quod multis, ut salui fiant. utile enim sine dubio fuerat Timotheum non circumcidere, caput non radere, purificationem Iudaicam non adsumere, nudipedalia non exercere, uota legalia non offerre: sed facit haec omnia, quia non quaerit quod sibi utile est, sed quod multis. quod quamnis dei contemplatione sit factum, tamen simulatione non caruit.