Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

infirmis autem infirmns effectus est, cum secundum indulgentiam, non secundum imperium his qui se continere non poterant in id ipsum redire concessit, sine cum lacte, non esca Corinthios potans in infirmitate et timore et tremore multo apud eos fuisse se dicit. omnia autem omnibus factus est, ut omnes faceret saluos, cum dicit: qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet, et: qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit, et alibi quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor? quia scandaiizatur, et ego non uror?

atque hoc modo illud quod Corinthiis praeceperat adimpleuit dicens: sine offensione estote Iudae et Graecis et ecclesiae Christi, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est sed quod multis, ut salui fiant. utile enim sine dubio fuerat Timotheum non circumcidere, caput non radere, purificationem Iudaicam non adsumere, nudipedalia non exercere, uota legalia non offerre: sed facit haec omnia, quia non quaerit quod sibi utile est, sed quod multis. quod quamnis dei contemplatione sit factum, tamen simulatione non caruit.

qui enim per legem Christi legi [*](3 L c. 29 8 cf. I Cor. 7, 5 9 cf. I Cor. 3, 2. 2, 3 11 Rom. 14, 3 13 I Cor. 7, 38 15 II Cor. 11, 29 18 I Cor. 10, 32—33 27 cf. Gal. 2, 19 . ) [*]( 2 aggressusX 3 sumusXO: sinras TITv YtIIg. 4 lapidla Σϒ lapide O 5 sculturae Σ cogitatioai II 6 infirmus] infinnia Π1 9 corinthoB S tremore et timore 2 10 apat XIIO 14 iongitor Π115 quis enim inquit S 17 illnt Π (Σ) 22 faent] sibi fuerat. TOr thimoteun 2 23 capad II indeicam 01 assamere 2 25 omnia dum illonun salati plus consalit quia Ου. 26 maltis] maltis nt salui fiaat TOv )

485
mortuus fuerat ut deo uiueret, quique illam iustitiam legis in qua conuersatus fuerat sine querella detrimentum fecerat et arbitrabatur ut stercora, ut Christum lucri faceret, ea quae legis erant uero cordis affectu offerre non potuit: nec fas est credi eum qui dixerat: si enim quae destruxi haec iterum reaedifico, praeuaricatorem me constituo in id incidere quod ipse damnauerat. et in tantum non magis res ipsa quae geritur quam gerentis pensatur affectus, ut e contrario quibusdam repperiatur ueritas nocuisse et profuisse mendacium.

nam Doec Idumaeus regi Sauli de fuga Dauid coram famulis conquerenti ac dicenti: numquid omnibus uobis dabit filius Iesse agros et uineas, et uniuersos uos faciet tribunos, et centuriones: quoniam coniurastis omnes aduersus me, et non est qui mihi renuntiet? quid nisi uerum prodidit dicens: uidi filium Iesse in Nob ad Abimelech filium Achitob sacerdotem. qui consuluit pro eo dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philistaei dedit ei? pro qua ueritate eradicari de terra uiuentium meruit, ac de eo dicitur per prophetam: propterea deus destruet te in finem, euellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra uiuentium.