Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quibus eruditus exemplis beatus quoque apostolus Iacobus omnesque illius ecclesiae primitiuae praecipui principes apostolum Paulum ad simulationis figmenta descendere pro inbecillitate infirmantium cohortantur eumque purificari secundum obseruantiam legis, caput radere, uota offerre conpellunt, praesens illud dispendium quod ex hac hypocrisi gignebatur nihili reputantes, sed contemplantes potius lucra quae erant ei illius diutina praedicatione parienda.
non enim tantum apostolo Panlo lucrum ex hac eius fuerat districtione conlatum, quantum celeri eius exitio uniuersis gentibus detrimentum. quod sine dubio uniuersae tunc euenisset ecclesiae, nisi illum haec utilis ac salubris hypocrisis praedicationi euangelicae reseruasset. tunc enim necessario ac ueniabiliter adquiescitur mendacii detrimento, quando maius ut diximus inminet de ueritatis confessione dispendium et utilitas quae nobis de ueritate confertur conpensare illa quae generanda sunt damna non praeualet.
quod temperamentum etiam aliis uerbis idem beatus apostolus ubique se semper tenuisse testatur. nam cum dicit: factus sum Iudaeis sicut Iudaeus, ut Iudaeos lucri facerem: his qui sub lege erant quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub [*]( 28 I Cor. 9, 20-22 ) [*]( 2 proponentes Σ 6 destrietioni 2 diatrictione Π1paulolam T 8 cum apostolo cum T 9 lucrare 2 10 non distin- guit T 12 diacendere Tl 13 inbeccillitate 2 cumque 77 16 nihil T nicil 0 ut solet erant] aant T 18 destrictione 2 20 eainisset II 25 gerenda 2 80 ipse sub lege non essem Πυ ) [*]( xm. Cass. S. ) [*]( 31 )
et ut haec eadem adtentius indagantes singillatim apostolicarum uirtutum insignia replicemus. quaeret aliquis, quomodo omnibus per omnia beatus apostolus suam probetur aptasse personam ? ubi factus sit Iudaeis sicut Iudaeus ? profecto ibi, ubi illam sententiam intimo corde custodiens qua Galatis denuntiauerat dicens: ecce ego Paulus dico uobis quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, in Timothei tamen circumcisione imaginem quodammodo Iudaicae superstitionis adsumpsit.