Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idciroo nec integra caritatis uiscera possidere nec ea quae aliorum sunt secundum apostolicam disciplinam quaerere poterimus, nisi his quae districtioni nostrae perfectionique conueniunt paululum relaxatis condescendere utilitatibus aliorum prono maluerimus affectu et ita cum apostolo infirmis efficiamur infirmi, ut lucrari possimus infirmos.

Quibus eruditus exemplis beatus quoque apostolus Iacobus omnesque illius ecclesiae primitiuae praecipui principes apostolum Paulum ad simulationis figmenta descendere pro inbecillitate infirmantium cohortantur eumque purificari secundum obseruantiam legis, caput radere, uota offerre conpellunt, praesens illud dispendium quod ex hac hypocrisi gignebatur nihili reputantes, sed contemplantes potius lucra quae erant ei illius diutina praedicatione parienda.

non enim tantum apostolo Panlo lucrum ex hac eius fuerat districtione conlatum, quantum celeri eius exitio uniuersis gentibus detrimentum. quod sine dubio uniuersae tunc euenisset ecclesiae, nisi illum haec utilis ac salubris hypocrisis praedicationi euangelicae reseruasset. tunc enim necessario ac ueniabiliter adquiescitur mendacii detrimento, quando maius ut diximus inminet de ueritatis confessione dispendium et utilitas quae nobis de ueritate confertur conpensare illa quae generanda sunt damna non praeualet.