Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quid etiam de illius feminae pronuntiabimus facto, quae suscipiens illos qui ad regem Dauid a praedicto Chusi fuerant destinati abscondit in puteo et expandens uelamen super os eius, cum ptisanas se torrere simulasset, transierunt, inquit, gustata paululum aqua, atque hoc eos figmento ab insequentium manibus liberauit? quapropter respondete quaeso mihi, quid fuissetis acturi, si qua nobis nunc sub euangelio constitutis similis fuisset exorta condicio: utrumnam maluissetis eos simili celare mendacio dicentes eodem modo: transierunt gustata paululum aqua, et inplere illud quod praecipitur: erue eos, qui ducuntur ad mortem: et redime eos qui interficiuntur, ne parcas, an ueritatis confessione latitantes prodere perempturis?