Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco dispensationes has quas uel ob uoluntatem dei uel ob praefigurationem spiritalium sacramentorum uel ob quorundam salutem sanctos uiros in ueteri testamento legimus exsecutos, in tantum nos quoque, cum necessitas coartauerit, non possumus abdicare, ut ne ipsos quidem apostolos, ubi consideratio alicuius utilitatis exegit, ab eis declinasse cernamus. quae paulisper interim differentes digestis primitus quae adhuc de ueteri testamento proferre disponimus post haec congruentius inferemus, ut facilius adprobetur uiros iustos et sanctos tam in nouo quam in ueteri testamento in his oeconomiis sibi per omnia concordasse.