Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

alioquin non modo iniquus in fratrem patriarcha praedictus, sed etiam circumuentor in patrem et sacrilegus extitisset, si habens aliam uiam qua ad benedictionis illius gratiam perueniret hanc quae fratri [*](4 Mt. 26, 24 ) [*]( 4 ei erat ∑ 7 se esse Tc 9 fratremne 0 10 dampnationem II 11 perpetuam Π1O perpetuae T 12 nec] non T et om. T primogeniti Z 13 diatinatam TIT 15 fylargiriae I pbylargiriae II philargiriae T pbilargyriae 0 redemtorem 2 O 18 quam Π1 quia TOv 20 concipitur 77 22 tales IP 23 praeaumtorem ∑O 25 extortum TO 27 patre 2 abiens 2 )

473
damnosa esset ac noxia expetere maluisset. uidetis igitur apud deum non processum operis, sed destinationem mentis inquiri. his itaque praestructis ut ad propositam quaestionem ob quam haec uniuersa praemissa sunt reuertamur, respondeatis mihi primitus uelim, cuius rei causa uos illius sponsionis nexibus uinxeritis.

GERMANVS : Prima ut diximus extitit causa, qua nostros maestificare seniores ac praeceptis eorum obsistere uerebamur, secunda, qua, si quid perfectum atque magnificum uel uisu uel auditu percepissemus a uobis, cum reuersi ad coenobium fuissemus, exercere nos posse inconsultissima persuasione credidimus.

IOSEPH : Sicut praefati sumus, destinatio mentis uel remuneratur hominem uel condemnat secundum illud: et inter se inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, in die qua iudicabit deus occulta hominum, illud etiam: ego autem opera et cogitationes eorum uenio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis. quamobrem desiderio perfectionis, ut uideo, hoc uos sacramenti uiucuio conligastis, dum creditis illo eam posse ordine conprehendi quo nunc superueniente pleniore iudicio ad sublimitatem eius conscendi non posse perspicitis.

non ergo praeiudicat quidquid discrepans ab illa dispositione uisum fuerit accidisse, si modo nulla principalis illius propositi diuersitas subsequatur. neque enim opiticii cuiusquam desertio est demutatio ferramenti aut s [*]( 14 Rom. 2, 15-16 17 Esai. 66, 18 ) [*]( 1 apot ∑ΠΟ 2 destiuationes corr. ex distinatioDis 71 distinationem T1 3 perstructis I 5 primatas I 7 numerus capitis deest in T exstitit TI 11 nos] non II 12 credimus 771 13 numerus deest in T destinatione TO 14 remunerator ∑O1 remunerat ΥΟ2υ hominem deus uel TO uel condemnator vel condemnat Z condempnat 77 15 inuicem om. n aut] uel Z 16 iudicauit dominus I 20 Bacramenti] sponsioius Πυ (non T) sponsionis ac sacramenti 0 am. 2 ex sponsionibns sacramenti 21 credetis Π1 credidistis Π2υ 23 quicquid TO )

474
segnitiam arguit uiatoris uiae conpendiosioris ac directioris electio: ita igitur et in hac parte emendatio dispositionis inpronidae non spiritalis nati est indicanda transgressio. quidquid enim pro caritate dei et pietatis amore perficitur, quae promissionem habet uitae quae nunc est et futurae, tametsi duris atque aduersis uideatur principiis inchoari, non solum nulla reprehensione, sed etiam laude dignissimum est.

et idcirco nihil praeiudicat refragatio sponsionis incautae, si quolibet genere scopos tantum, id est proposita pietatis destinatio teneatur. omnia namque ob hoc agimus, ut deo corio mundum exhibere possimus: coios consummatio si in his locis facilior iudicatur, nihil uobis oberit extortae mutatio pactionis, dummodo principalis illius perfectio puritatis, pro qua sponsio uestra processerat, secundum domini uoluntatem maturius adquiratur.

GERMANVS : Quantum spectat ad uim sermonum qui rationabiliter prudenterque digesti sunt, haud difficile sponsionis nostrae scrupulus a nobis potuisset extrudi, nisi illud nos uehementissime deterreret, quod infirmioribus quibusque intromitti per haec uidetur exempla occasio mentiendi, si ullo modo,. pacti fidem licito dissolui poese cognouerint, quippe eam tantis hoc ipsum et tam minacibus interdicatur eloquiis propheta dicente: perdes omnes, qui loquuntur mendacium, et: 08 quod mentitur, occidet animam.