Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS: Quantum spectat ad desiderium nostrum, \' quod a nobis pro spiritalis conmodi utilitate susceptum est, optaremus aedificari uestri iugitate consortii. si enim ad coenobium nostrum fuerimus reuersi, non solum nos ab hoc tam sublimi proposito relapsuros, sed etiam pro mediocritate conuersationis illius multis certum est dispendiis quatiendos. uerum illud nos euangelicum mandatum uehementer absterret: sit sermo uester est est, non non: quod autem his abundan tius est, a malo est. credimus enim tanti transgressionem praecepti nulla conpensari posse iustitia, nec in extremis recte cedere quod malo initio semel fuerit inchoatum.
IOSEPH: In omnibus ut diximus causis non processus operis, sed uoluntas operantis est intuenda, nec statim quisquid egerit, sed quo uoto egerit inquirendum, ita ut nonnullos pro his factis de quibus bona postea orta sunt repperiamus fuisse damnatos et e contrario quosdam per reprehensibiles actus ad summam peruenisse iustitiam. et nec illi utilis rerum exitus profuit qui pessimo rem adgressus proposito non illam quae subsecuta est utilitatem, sed quiddam contrarium uoluit operari, nec huic nocuit reprehensibiliter inchoasse qui non pro contemptu dei nec delinquendi proposito, sed necessarii et sancti finis intuitu uituperabilis initii sustinuit necessitatem.
Et ut haec eadem sanctarum scripturarum dilucidemus exemplis, quid salubrius, quid utilius uniuerso orbi potuit [*]( 8 Mt. 6, 37 ) [*]( 1 expectat 0 8 obtaremna TO 5 relabsnros ∑Π elabsuros T 8 ster eat est Π habet in spatio, quod a librario uacuum relidum fuerat; suppleuit manus fere contemporanea 9 habun- dantrug T 12 incoatum T10 19 processio T 17 reprehensibilem actum T 19 pesBimorum adgreesns T (ram deletum) 21 incoasse 20 22 contentu ∑ domini T de**linquendi Π necessario 71 26 ita ∑ΠΟ cap. XII post exemplis incipit; T ROta distinguit haec om. r delncidemns Π1 26 salubrius queso quid 0 )