Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Nam quemadmodum carnales adhuc et inbecillos fratres ob uilem terrenamque substantiam cita inimicus bile disiungit, ita etiam inter spiritales gignit pro intellectuum diuersitate discordiam, ex qua sine dubio contentiones rixaeque uerborum, quas apostolus damnat, plerumque consurgunt: unde consequenter diuortia inter unianimos fratres hostis [*](1 Mt. 5, 22 7 I Tim. 2, 4 26 cf. Gal. 5, 20 ) [*](1 tuam] uestram TOv: om. Π cf. cap-17,1 3 delinire 2T 4 dispicias Π modo namque T 5 adaersum 0 6 contempni II debere contemni T 7 aput 20 9 interitam et n 10 ille 2 unam 2 13 cott. T 14 non distinguit Υ 17 diuitetur Π1etiam] enim 77 20 adque 0 tristitiae IP pernit. IIT 22 non distinguit T inbeccillos 2 inbicillos T1 inbecilles Π2ϒ2(v) 23 cito T citra 0 uile 0 27 diuorsia 2 nnianimos XO\': unanimos ΠΥΟ2 hoatee 77 )
Quapropter ad conseruandam perpetuam et indiuiduam caritatem nihil prodest primam causam amputasse discidii, quae nasci solet de rebus caducis atque terrenis, et uniuersa despexisse carnalia atque omnium quibus noster usus indiget rerum indiscretam conmunionem fratribus permisisse, nisi etiam secundam, quae sub specie spiritalium sensuum nasci solet, similiter abscidentes adquisierimus in omnibus humilem sensum et consonas uoluntates.