Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nihil enim proderit si te quidem adseras non irasci et credas te illud inplere mandatum quo dicitur: sol [*](3 Ioh. 6, 38 9 Mt. 26, 39 13 Ioh. 13, 35 22 Mt. 5, 23—24 28 Eph. 4, 26 ) [*]( 1 exurget O 3 inquid O 4 me migit O 5 ullins T 6 tamen IP 11 admittit T quo Π1 12 ille Π1 18 discipuli estis T 14 in inuicem TO uel IP nelnd T 16 aceeteriB T caractere 2TO 18 snstenebit IP 19 pernit. H T 20 Bnscensentes Π fratrem 71 22 retinens semper S 84 contra T 26 reconciliari Σ Π2Υ ʋ offer Πʋ offene T 27 post tnum in T est: VIII 28 illut Π1. (Σ) )
unum siquidem cuiuslibet interitu ei nascitur detrimentum, itidemque illi cui omnium grata perditio est unum lucrum uel tua uel fratris morte conquiritur. quemadmodum postremo poterit uel tenuem contra fratrem retinere tristitiam, qui se credit cotidie, immo continuo ab hoc saeculo migraturum ?
Sicut ergo nihil praeponendum est caritati, ita furori uel iracundiae nihil est e contrario postponendum. omnia namque, quamuis utilia ac necessaria uideantur, spernenda sunt tamen, ut irae perturbatio deuitetur, et omnia etiam quae putantur aduersa suscipienda atque toleranda sunt, ut dilectionis pacisque tranquillitas inlibata seruetur, quia nec ira atque tristitia perniciosius quicquam nec caritate utilius est credendum.