Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nihil enim proderit si te quidem adseras non irasci et credas te illud inplere mandatum quo dicitur: sol [*](3 Ioh. 6, 38 9 Mt. 26, 39 13 Ioh. 13, 35 22 Mt. 5, 23—24 28 Eph. 4, 26 ) [*]( 1 exurget O 3 inquid O 4 me migit O 5 ullins T 6 tamen IP 11 admittit T quo Π1 12 ille Π1 18 discipuli estis T 14 in inuicem TO uel IP nelnd T 16 aceeteriB T caractere 2TO 18 snstenebit IP 19 pernit. H T 20 Bnscensentes Π fratrem 71 22 retinens semper S 84 contra T 26 reconciliari Σ Π2Υ ʋ offer Πʋ offene T 27 post tnum in T est: VIII 28 illut Π1. (Σ) )

445
non occidat super iracundiam tuam, et: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, alterius uero tristitiam quam delenire tua mansuetudine potuisti contumaci corde despicias. eodem namque modo praecepti dominici praeuaricatione plecteris. qui enim dixit irasci te aduersus alterum non debere, dixit nec alterius contemni debere tristitiam, quia non interest apud deum qui omnes homines uult saluos fieri, utrum te an alium quempiam perdas.

unum siquidem cuiuslibet interitu ei nascitur detrimentum, itidemque illi cui omnium grata perditio est unum lucrum uel tua uel fratris morte conquiritur. quemadmodum postremo poterit uel tenuem contra fratrem retinere tristitiam, qui se credit cotidie, immo continuo ab hoc saeculo migraturum ?

Sicut ergo nihil praeponendum est caritati, ita furori uel iracundiae nihil est e contrario postponendum. omnia namque, quamuis utilia ac necessaria uideantur, spernenda sunt tamen, ut irae perturbatio deuitetur, et omnia etiam quae putantur aduersa suscipienda atque toleranda sunt, ut dilectionis pacisque tranquillitas inlibata seruetur, quia nec ira atque tristitia perniciosius quicquam nec caritate utilius est credendum.

Nam quemadmodum carnales adhuc et inbecillos fratres ob uilem terrenamque substantiam cita inimicus bile disiungit, ita etiam inter spiritales gignit pro intellectuum diuersitate discordiam, ex qua sine dubio contentiones rixaeque uerborum, quas apostolus damnat, plerumque consurgunt: unde consequenter diuortia inter unianimos fratres hostis [*](1 Mt. 5, 22 7 I Tim. 2, 4 26 cf. Gal. 5, 20 ) [*](1 tuam] uestram TOv: om. Π cf. cap-17,1 3 delinire 2T 4 dispicias Π modo namque T 5 adaersum 0 6 contempni II debere contemni T 7 aput 20 9 interitam et n 10 ille 2 unam 2 13 cott. T 14 non distinguit Υ 17 diuitetur Π1etiam] enim 77 20 adque 0 tristitiae IP pernit. IIT 22 non distinguit T inbeccillos 2 inbicillos T1 inbecilles Π2ϒ2(v) 23 cito T citra 0 uile 0 27 diuorsia 2 nnianimos XO\': unanimos ΠΥΟ2 hoatee 77 )

446
innidus ac malignus interserit. uer2 est namque sapientissimi Salomonis illa sententia: odium suscitat contentio, nninerBos uero qui non contendunt proteget amicitia.

Quapropter ad conseruandam perpetuam et indiuiduam caritatem nihil prodest primam causam amputasse discidii, quae nasci solet de rebus caducis atque terrenis, et uniuersa despexisse carnalia atque omnium quibus noster usus indiget rerum indiscretam conmunionem fratribus permisisse, nisi etiam secundam, quae sub specie spiritalium sensuum nasci solet, similiter abscidentes adquisierimus in omnibus humilem sensum et consonas uoluntates.

Memini namque, eam me adhuc adhaerere consorti aetas iunior hortaretur, huiusmodi nobis intellegentiam uel in moralibus disciplinis uel in scripturis sacris frequenter insertam, ut nihil ea uerius nihilque rationabilius crederemus. sed cum in unum conuenientes sententias nostras promere coepissemus, quaedam conmuni examinatione discussa primum ab altero falsa ac noxia notabantur, mox deinde ut perniciosa eonmnni pronuntiata iudicio damnabantur: quae in tantum. prins infusa a diabolo uelut luce fulgebant, ut facile potuissent generare discordiam, nisi praeceptum seniorum ueluti diuinum quoddam oraculum custoditum ab omni nos contentione reuocasset, quo ab illis legali quadam sanctione praescriptum est, ut neuter nostrum plus iudicio suo quam fratris crederet, si numquam uellet diaboli calliditate deludi.