Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quo autem modo ullum contentionis fomitem suscitabit, qui de intellegentia ac sensu suo non tam proprio iudicio quam fratris credere decreuit examini, pro eius scilicet arbitrio uel probans sua inuenta uel inprobans et euangelicum illud . pii cordis humilitate consummans: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu? aut qua ratione aliquid quo frater maestificetur admittet, qui bono pacis nihil iudicat esse pretiosius, dominicae illius sententiae memoriam non amittens: in hoc cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis inuicem, per quam uelut speciali signaculo gregem ouium suarum in hoc mundo uoluit Christus agnosci atque hoc a ceteris ut ita dixerim charactere discerni?