Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

tertium est ut sciat omnia, etiam quae utilia ac necessaria aestimat, postponenda bono caritatis ac pacis. quartum ut credat nec iustis nec iniustis de causis penitus irascendum. quintum ut aduersum se iracundiam fratris etiam sine ratione conceptam eodem modo quo suam curare desideret, sciens aequaliter sibi perniciosam alterius esse tristitiam acsi aduersus alium ipse moueatur, nisi eam, quantum in se est, etiam de fratris mente depulerit. postremum illud est quod generale uitiorum omnium peremptorium esse non dubium est, ut se de hoc mundo credat cotidie migraturum.