Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Quid ergo? si uno uolente perficere aliquid, quod secundum deum conmodum et salubre perspexerit, alius non praestet adsensum, exsequendumne etiam contra uotum fratris est an pro eius arbitrio neglegendum?

JOSEPH: Idcirco diximus plenam atque perfectam amicitiae gratiam nisi inter perfectos uiros eiusdemque uirtutis perseuerare non posse, quos eadem uoluntas unumque propositum aut numquam aut certe raro diuersa sentire aut in his quae ad profectum spiritalis pertinent uitae patitur dissidere. quodsi animosis coeperint contentionibus aestuare, liquet utique eos numquam secundum regulam quam prae diximus fuisse concordes. sed quia nemo potest a perfectione habere principium, nisi qui ab ipso eius coeperit fundamento, et uos non quanta eius sit magnitudo, sed quemadmodum ad eam perueniri possit inquiritis, necessarium reor ut paucis regulam eius uobis ac tramitem quendam per quem gressus uestria dirigantur aperiam, ut patientiae ac pacis bonum facilius obtinere possitis.

Prima igitur sunt uerae amicitiae in contemptu substantiae mundialis et omnium quas habemus rerum despectione fundamina. perquam enim iniustum atque inpium est, si post abrenuntiatam mundi et omnium quae in eo sunt uanitatem pretiosissimae fratris dilectioni supellex uilissima quae superfuit praeferatur. secundum est ut ita suas unusquisque resecet uoluntates, ne sapientem atque consultum esse se iudicans [*](1 coniungi X\' aput ΣΟ dfim 0 2 quoabitatio 0 7 exequ. O 12 raro facit TO aduersa T 16 a] ad 2 18 siht eius 0 19 peruenire ΠO1 20 nobis eius TITOv 22 optinere ST 23 contentu Z 24 dispectione Π1dipectione T* 25 enim om. T 26 renuntiata Π1 renuntiatam TP abrenuntiationem T uanitatum T\' 27 praefuit Z1 superfluit T 29 se om. ZO )

443
suis malit quam proximi definitionibus oboedire.