Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
infirmitates namque eorum qui tepidius perfectionis expetunt sanitatem, quantalibet fortium tolerantia sustententur, ab ipsis tamen qui infirmi sunt non feruntur. habent enim insitas sibi conmotionum causas quae eos quietos esse non sinant: ut solent hi qui carnali aegritudine detinentur stomachi sui infirmitatisque fastidia coquorum uel ministrantium neglegentiis inputare, et quantalibet eis obsequentium sollicitudo deseruiat, nihilominus tamen sanis causas suae conmotionis adscribere, quas sibi utique uitio ualitudinis suae inesse non sentiunt.
quamobrem haec est amicitiae ut diximus fida insolubilisque coniunctio, quae sola uirtutum parilitate foederatur: dominus enim inhabitare facit unius moris in domo. et idcirco in his tantum indisrupta potest dilectio permanere, in quibus unum propositum ac uoluntas, unum uelle ac nolle consistit. quam si uos quoque cupitis inuiolabilem retentare, festinandum est uobis, ut expulsis primitus uitiis mortificetis proprias uoluntates et ut unito studio atque proposito illud quo propheta admodum delectatur gnauiter impleatis: ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum. quod non localiter, sed spiritaliter oportet intellegi.