Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

haec ergo ab his, qui sodalitatis adfectum cupiunt inuiolabilem custodire, prae omnibus obseruanda censemus, ut primum quibuslibet iniuriis lacessitus non solum labia, sed etiam profunda pectoris sui monachus tranquilla custodiat: quae tamen si senserit uel tenuiter fuisse turbata, omni semet ipsum taciturnitate contineat et illud quod Psalmista conmemorat diligenter obseruet: turbatus , sum, et non sum locutus, et: dixi: custodiam uias meas: ut non delinquam in lingua mea. posui ori meo custodiam, dum consistit peccator aduersum me. obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis, nec praesentem considerans statum ea proferat quae ad horam turbulentus suggerit furor dictatque animus asperatus, sed uel recolat gratiam praeteritae caritatis uel reformandae pacis redintegrationem mente prospiciat eamque uelut continuo reuersuram etiam in ipso conmotionis tempore contempletur.