Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
uidetis ergo longe eos ab euangelica perfectione distare, quae patientiam docet non uerbis, sed interiore cordis tranquillitate seruandam eamque a nobis, cum quid aduersi euenerit, ita praecipit custodiri, ut non solum nosmet ipsos alienos ab iracundiae perturbatione seruemus, sed etiam illos qui suo conmoti sunt uitio succumbentes iniuriis eorum ad placiditatem expleta caedis satietate cogamus, furorem eorum nostra lenitate uincentes. et ita etiam apostolicum illud inplebimus: noli uinci a malo, sed uince in bono malum.