Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Non ignoramus etiam aliud dementiae genus, quod sub colore fucatae patientiae in nonnullis fratribus inuenitur, quibus parum est iurgia conmouisse, nisi etiam instigatoriis [*]( 2 Ps. 54, 13—15 23 Dent. 32, 17 ) [*]( 2 per prophetam (prof. TIO) uim huius doloris TITOv 3 inquid T meos inquid 0 sustenaissem Π1 4 his IPO aduersus] aduersam Or super TITc 6 unianimae Π1 : unanime 2 unianimiB TI* unanimis Tv unanimes 0 12 abstinens II 14 ad refectionem ∑1 18 carmen X 19 hamilatione X 21 oratione JP orationem TI\' 22 mos. STIT mosayoam 0 23 diis TITv dii 0 24 ignorauerant T 26 fucatae TOi fugatae II factaa ∑1 fictae ∑2 )
GERMANVS : Quomodo reprehendendus est is qui praecepto satisfaciens euangelico non solum non intulit talionem, sed etiam paratus est ut sibimet geminetur iniuria?
IOSEPH : Sicut paulo ante dictum est, non solum res ipsa quae geritur, sed etiam qualitas mentis et propositum facientis est intuendum. et idcirco si id, quod ab unoquoque perficitur, quo animo fiat uel quo procedat affectu intimo perpendatis cordis examine, uidebitis patientiae lenitatisque uirtutem nequaquam posse contrario spiritu, id est inpatientiae ac furoris inpleri.