Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

de quibus proprie dicitur per prophetam: molliti sunt sermones eius super oleum: et ipsi sunt iacula, et alibi: uerba callidorum mollia, haec autem feriunt in penetralia uentris. quibus etiam illud potest eleganter aptari: in ore pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias, quibus tamen decipitur magis ipse qui decipit. nam qui praeparat ante faciem amici sai rete, circumdat illud pedibus suis, et: qui fodit foneam proximo suo, incidet in eam ipse. denique cum magna ad conprehendendum dominum cum gladiis et fustibus multitudo uenisset, nemo in auctorem uitae nostrae illo cruentior extitit parricida, qui cunctos ficto salutationis honore praeneniens osculum subdolae caritatis ingessit.

cai dominus: Iuda, inquit, osculo filium hominis tradis? id est: amaritudo persecutionis atque odii tui hoc tegmen adsumpsit, [*]( 1 Hab. 2, 15-16 4 Hierem. 9,4—5 7 1. c. 3 13 Ps. 54, 22 14 Prov. 26, 22 (LXX) 16 Hierem. 9, 8 19 Prov. 29, 5 (LXX) 20 Prov. 26, 27 (LXX) 26 Luc. 22, 48 .,. ) [*]( 4 frater om. S supplantabitur B 5 omnes IP 6 inri4ebit Π(c) 9 arcus ∑ 13 prof. 71 15 penetrabilia ZTO \' 16 eliganter 77 . 18 magis decipitur ΠΟυ magis tamen decipitur T 19 sni om. T 20 fodet IP fonea Z 21 ea ZO 24 exatitit II quam qui fc 26 inquid 0 trades 2 27 hodii Π1 assumsit ∑ )

455
quo dulcedo ueri amoris exprimitur. apertius quoque ac uehementius uim huius doloris per prophetam exaggerat: quoniam si inimicus, inquit, meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. et si is, qui oderat me, aduersus me magna locutus fuisset: abscondissem me utique ab eo. tu uero homo unianime: dux meus, et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo dei ambulauimus cum consensu.

Aliud quoque profanum tristitiae genus est, quod dignum conmemoratione non fuerat, nisi id a nonnullis fratribus sciremus admitti, qui cum tristificati fuerint uel irati ab ipso etiam pertinaciter abstinent cibo, ita ut, quod etiam dicere absque pudore non possumus, illi, qui dum placidi sunt refectionem cibi usque ad horam sextam uel ut multum nonam negant se posse differre, cum fuerint tristitia uel furore suppleti, ieiunia etiam biduana non sentiant tantamque inediae defectionem iracundiae satietate sustentent.

in quo plane sacrilegii crimen euidenter incurrunt, ieiunia scilicet, quae soli deo pro humiliatione cordis et purgatione uitiorum sunt specialiter offerenda, pro diabolico tumore tolerantes. quod tale est acsi orationes atque sacrificia non deo, sed daemoniis deferant illamque Moysaicam increpationem mereantur audire: sacrificauerunt daemoniis et non deo, dis, quos non nouerant.

Non ignoramus etiam aliud dementiae genus, quod sub colore fucatae patientiae in nonnullis fratribus inuenitur, quibus parum est iurgia conmouisse, nisi etiam instigatoriis [*]( 2 Ps. 54, 13—15 23 Dent. 32, 17 ) [*]( 2 per prophetam (prof. TIO) uim huius doloris TITOv 3 inquid T meos inquid 0 sustenaissem Π1 4 his IPO aduersus] aduersam Or super TITc 6 unianimae Π1 : unanime 2 unianimiB TI* unanimis Tv unanimes 0 12 abstinens II 14 ad refectionem ∑1 18 carmen X 19 hamilatione X 21 oratione JP orationem TI\' 22 mos. STIT mosayoam 0 23 diis TITv dii 0 24 ignorauerant T 26 fucatae TOi fugatae II factaa ∑1 fictae ∑2 )

456
uerbis ut feriantur inritent, cumque uel leui fuerint inpulsione contacti, aliam quoque partem corporis ingerunt uerberandam, quasi per hoc perfectionem mandati illius inpleturi quo dicitur: si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram, scripturae uim ac propositum penitus ignorantes. euangelicam namque patientiam per iracundiae uitium exercere se putant, ob quod radicitus excidendum non solum uicissitudo talionis et concertandi inritatio prohibetur, sed etiam furorem uerberantis geminatae iubemur iniuriae tolerantia mitigare.